<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p>Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis,
haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice
excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala
ualetudine scrib<del>s</del>eret, diu sum aduersus illam renisus, ne
hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui<del>t</del>; postremo,
ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam
ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, <pb n="p.109"/>
tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso,
Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad
terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec
inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis
deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret:
quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec
praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia
coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio
potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam
liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>