<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:98</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:98</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>A<del>i</del>t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis
patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater
eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet
enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte
uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat
in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis
quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me
profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium
suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge<add>s</add>sistis.
plane quidem, si <del>p</del>uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane,
tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam
ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium
fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem
te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei
nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias.
inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti;
cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc
magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur,
cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula
puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector,
ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo
quoque gladiatorio frequens uisi<add>ta</add>tor nomina gladiatorum <pb n="p.108"/>
et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine
loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo
ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani,
diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum
ab eo quaereres, dona<add>s</add>setne illis mater quae ego dicebam
me adnitente donata.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>