<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:96</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:96</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p>nunc enim mihi, quod
aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas
oratio reuoluenda est.</p><p>Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? <pb n="p.105"/>
quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem
tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii
criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae
et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam
doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro
scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud
Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias
egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius
legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare?
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo
muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat
fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium
non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine<del>m</del> uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc
ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris,
quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater
eius, accusator meus, quam in omnibus minor u<add>it</add>ae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro<del>c</del> currat.— <pb n="p.106"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>