<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:94</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:94</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p>Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam
istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo
Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem
praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras
osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus
auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat
ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis
litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. <del>h</del>is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate
gratulatus Pontiano, quod cito <del>h</del>errorem suum correxisset,
rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et
iucunditate, prorsus ut <q>uir bonus dicendi peritus.</q> scio
te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide<add>m</add>
si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc
etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque
optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis
dispendio lectitare.— <pb n="p.104"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>