<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:93</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:93</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p>Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem,
quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam
simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius
animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam
mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod
uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis
auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui,
sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae,
cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram,
suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam
suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et
quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam
magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora
amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos
et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad
cetera hereditatis bona spe<del>i</del> inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla—patietur enim me, uti res fuit, ita
dicere—aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et <pb n="p.103"/>
iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos
primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>