<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:91</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:91</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint,
quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid
faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec
et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud
esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem
nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque
perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis <pb n="p.100"/>
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare:
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad
nuptias prolectandi.</p><p>Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae
concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione
fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum
multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia
contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum
deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam
dotem neque eam datam, sed tantum modo <add>creditam</add>,
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex
me susceptis liberis <add>si</add> uita demigrasset, uti dos omnis
apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero
uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua
pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>