<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:89-91</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:89-91</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p>De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis
confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam
diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam <add>non</add>
necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.</p><p>Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim
domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa
quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos
computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est,
liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos
largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos—
Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti
annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari:
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius <pb n="p.98"/>
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et
nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma
significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes<del>t</del>
digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.</p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p>Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime
magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen <del>h</del>abunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id
sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad
maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri
pot<add>u</add>erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire:
certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem
ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum <pb n="p.99"/>
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego
quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono
nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis
abunde purgaui, <add>ni</add>si nusquam passus sum uel exiguam
suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta
fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim
Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis,
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel
I<del>oh</del>annes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.</p></div><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint,
quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid
faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec
et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud
esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem
nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque
perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis <pb n="p.100"/>
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare:
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad
nuptias prolectandi.</p><p>Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae
concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione
fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum
multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia
contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum
deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam
dotem neque eam datam, sed tantum modo <add>creditam</add>,
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex
me susceptis liberis <add>si</add> uita demigrasset, uti dos omnis
apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero
uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua
pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>