<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:89</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:89</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p>De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis
confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam
diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam <add>non</add>
necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.</p><p>Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim
domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa
quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos
computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est,
liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos
largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos—
Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti
annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari:
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius <pb n="p.98"/>
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et
nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma
significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes<del>t</del>
digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>