<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco,
quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non
inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier
obcantata, uecors, amens, amans: <foreign xml:lang="grc">Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι
οὔ</foreign>
                  <del><foreign xml:lang="grc">τε</foreign></del>
                  <foreign xml:lang="grc">τ᾽ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ.</foreign> etiamne amplius? <pb n="p.92"/>
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris
calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu
rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum
magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim
relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei
cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest
neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non
modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene,
quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid
in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime,
tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla<del>m</del> impertita mora subneruiasti. finge nunc
aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet,
confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium,
sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum
fili praeconio puplicari? sed sum<add>ne</add> ego insci<add>t</add>us, qui
postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>