<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:83-85</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:83-85</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p>At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum
testato descripseris: <foreign xml:lang="grc">βουλομένην γάρ με δι᾽ ἃς εἶπον αἰτίας γαμηθῆναι, αὐτὸς ἔπεισας τοῦτον ἀντὶ πάντων αἱρεῖσθαι, θαυμάζων τὸν ἄνδρα καὶ σπουδάζων αὐτὸν οἰκεῖον
ὑμῖν δι᾽ ἐμοῦ ποιεῖσθαι. νῦν δὲ ὡς κατ</foreign>
                  <note><foreign xml:lang="grc">ήγ</foreign></note>
                  <foreign xml:lang="grc">οροι ἡμῶν
κακοήθεις σε ἀναπείθουσιν, αἰφνίδιον ἐγένετο Ἀπολέϊος
μάγος, καὶ ἐγὼ μεμάγευμαι ὑπ᾽ αὐτοῦ καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ.</foreign>
                  <pb n="p.91"/>
               </p><p>Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim uocales
dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba ita,
ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne, cum
primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet,
pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne
tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent,
uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent: <q>se quoque a Pudentilla
missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac
nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti
nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non
accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum?</q>
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis
prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine,
fraudes hiant, detectum mendacium est: ueritas olim interuersa nun<add>c</add> se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.</p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco,
quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non
inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier
obcantata, uecors, amens, amans: <foreign xml:lang="grc">Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι
οὔ</foreign>
                  <del><foreign xml:lang="grc">τε</foreign></del>
                  <foreign xml:lang="grc">τ᾽ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ.</foreign> etiamne amplius? <pb n="p.92"/>
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris
calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu
rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum
magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim
relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei
cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest
neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non
modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene,
quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid
in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime,
tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla<del>m</del> impertita mora subneruiasti. finge nunc
aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet,
confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium,
sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum
fili praeconio puplicari? sed sum<add>ne</add> ego insci<add>t</add>us, qui
postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?</p></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><p>Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus
acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum
puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat
amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum
sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) <pb n="p.93"/>
Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et
amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat?
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris,
oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras,
tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed
ne omnino femina aest<add>imetur. nihil</add>ne tu in ea cogitas nisi
unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses,
o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso
matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus
uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur,
pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima
protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis
ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII
annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis
erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros,
non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non
ignotus: <q>odi puerulos praecoqui sapientia,</q> sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit,
cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum
scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi
pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium, <pb n="p.94"/>
quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam
iniuriae sufficit—iniuriae dico? immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>