<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:81</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:81</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p>Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum
uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo
<del>o</del>missa memorabili laude Rufini uice<add>m</add> mutauit et ultro
contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi
mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam
plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili
scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis
Palamedes, qui<add>s</add> Sisyphus, quis denique Eurybates aut <pb n="p.89"/>
Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui
et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una
Rufini fallacia contendantur, macc<del>h</del>i prorsus et bucc<del>h</del>ones
uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna
carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae
defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed
hoc incredibile qui sit factum, probabo.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>