<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:80-82</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:80-82</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p>postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa.
insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque
ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana,
insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui
tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet <pb n="p.88"/>
et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis
hoc repugnat: <q>ego insanio,</q> quod uerum non est, nisi
sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania,
quippe insania scire se non potest, non magis quam
caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit,
si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim,
pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud
clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege,
usque dum ego interloquar.—</p><p>Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum
rei uentum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem
animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed
ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa
uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi,
de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu
ipsius, ut mihi potissimum nuberet.</p></div><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p>Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum
uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo
<del>o</del>missa memorabili laude Rufini uice<add>m</add> mutauit et ultro
contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi
mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam
plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili
scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis
Palamedes, qui<add>s</add> Sisyphus, quis denique Eurybates aut <pb n="p.89"/>
Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui
et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una
Rufini fallacia contendantur, macc<del>h</del>i prorsus et bucc<del>h</del>ones
uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna
carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae
defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed
hoc incredibile qui sit factum, probabo.</p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p>Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem
uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia
magum dictitaret. uerba ipsa ad hunc modum se habebant: <foreign xml:lang="grc">Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ ὑπ᾽ αὐτοῦ μεμάγευμαι καὶ
ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ.</foreign> haec ipsa
uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab
ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo
ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat;
turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse
confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris?
uerisimile omnibus uisum; quae purgandi mei gratia
scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. turbabat impurus hic in medio foro
bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat:
<q>Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid
uultis amplius?</q> nemo erat qui pro me ferret ac sic <pb n="p.90"/>
responderet: <q>totam sodes epistulam cedo: sine omnia
inspiciam, <add>a</add> principio ad finem perlegam. multa
sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia.
cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus
nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex
ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae
simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur.</q> haec et id genus
ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae
ostendat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>