<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:79</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:79</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>quamquam, etsi destrictius
magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio
uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an
sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est,
ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum
aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri?
quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone <pb n="p.87"/>
magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot
argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non
probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem
grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam
quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis,
non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei
cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est
quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. <q>magum te scripsit Pudentilla: igitur
magus es.</q> quid, si consulem me scripsisset: consul essem?
quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si
innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod
illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei
fidem in peioribus <add>habere, cui in melioribus</add> non haberes,
posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem.
<q>sed</q> inquit <q>animi <add>furens</add> fuit, efflictim te amabat.</q>
concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi
sunt, si hoc forte qui amat scripserit? c<add>r</add>edo nunc quod
Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id
foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>