<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:70</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:70</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p>Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? <q>nubere
illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.</q> recte
tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infesta<add>m</add>
malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de
petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum
Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si
Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte
eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam
iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais,
ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe,
epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla <pb n="p.78"/>
testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et
mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire<add>t</add>,
maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re
Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui
plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil
praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem
auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse;
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini<del>s</del> suae
et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo
iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem
nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius
ad filium missae.—</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>