<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:65-67</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:65-67</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>en ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam <foreign xml:lang="grc">βασιλέα</foreign>;
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.</p><p>De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium
cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum
ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror
non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare,
ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem
suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui
cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et
attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo
legum libro auditurus: <foreign xml:lang="grc">θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα
τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν
ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν· μηδεὶς οὖν
δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς</foreign>—hoc eo prohibet, ut
delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim
satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica
—deinde subnectit: <foreign xml:lang="grc">χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις
πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας
δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα,
σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα· ξύλου δὲ μονόξυλον ὅ τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως.</foreign>
                  <pb n="p.73"/>
ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio
estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me
uidetis.</p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel
adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus
manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse
Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem,
fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris
causis minime prosperum matrimonium,—nisi ipsa mulier
tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.</p><p>Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam
repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea
pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non
modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus
est, ut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae
causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius <pb n="p.74"/>
M' Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum
forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus
suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad
illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu
exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab
hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi
et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque
inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte
Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis
maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro,
sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix
credidissem: ne huic frutici credam non modo odium
peccatorum, sed saltem. intellectum inesse.</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p>Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem
inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum,
impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
quin<add>que</add> igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si
probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere:
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post
priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae
putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales <pb n="p.75"/>
sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima
et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne
uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur,
atque ita dixere me grandem dotem mox in principio
coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in
uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam
inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia
refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem
putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intelle<add>ge</add>tur: oppido
quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem
me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse
existimetis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>