<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:59</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:59</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus
ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus
remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est,
ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae
cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio
foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam
nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic
Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius
testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam
dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia
cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non
quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub
oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria<add>mine</add> sibi temperare,
ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus
de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu
de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis
barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, <pb n="p.67"/>
rictum <add>latum</add>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum
tremorem, ructus<add>s</add>piram<add>en</add>. patrimonium omne iam pridem
abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest,
nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen
numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam
temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>