<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:51</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:51</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui
pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus
causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<add>n</add>dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset
mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata,
aures sonorae. <del>et</del> ceterum, quod dexterae auris crebriores <pb n="p.57"/>
tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus
adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus
spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini
succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum
reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat,
eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim
Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere;
est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus
tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus
conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut
senium more ceterorum serpentium temporibus statutis
exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio
an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis
aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis
gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione
qui adduxit ad <add>me et</add> mea ratiocinatione recte factum
esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis
esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus
caducas calumnias intendisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>