<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:47</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:47</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>aut cur sisti postulabas tantam familiam?
magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui
accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo
aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est
et magicum est? alterum horum fatearis necesse est,
aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim,
aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata,
iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum
inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam
tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris
abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata,
cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci
adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen
rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi
sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui
familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis <pb n="p.54"/>
tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an
ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>