<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe
aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et
nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius
ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia <pb n="p.48"/>
disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid
de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse.
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere
puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris,
secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus,
ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente<add>m</add> sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi;
enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit,
puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc
emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum
uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum
hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli
magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX
uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo
pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa
esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi;
unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem
philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis
accepisse Cato confessus est.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>