<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><q>piscem</q> inquit
<q>proscidisti.</q> hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod
lanio uel coquo non fuisset? <q>piscem proscidisti.</q> quod
crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia
suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens
suomet obson<add>i</add>o discit, eam rem non putares accusandam;
atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam
inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho <pb n="p.47"/>
contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium
haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas,
quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi
libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura
quam debui.</p><p>Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt
mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam
eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterran<add>e</add>is montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse
me Theophrasti quoque <foreign xml:lang="grc">περὶ δακέτων καὶ βλητ</foreign>
                  <note><foreign xml:lang="grc">ικ</foreign></note>
                  <foreign xml:lang="grc">ῶν</foreign> et
Nicandri <foreign xml:lang="grc">θηριακά</foreign>; ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione
Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante,
qui ait eum, qui ista uestiget, <foreign xml:lang="grc">ἀμεταμέλητον παιδιὰν ἐν βίῳ
παίζειν</foreign>.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe
aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et
nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius
ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia <pb n="p.48"/>
disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid
de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse.
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere
puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris,
secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus,
ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente<add>m</add> sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi;
enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit,
puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc
emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum
uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum
hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli
magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX
uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo
pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa
esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi;
unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem
philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis
accepisse Cato confessus est.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego <pb n="p.49"/>
equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse
an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque
homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates
intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum
humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad
obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae
est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam
sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut
ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est,
debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio,
et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers
et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis
aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem
suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione
saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni
ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi.
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus,
incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus
sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico
potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero
sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio
conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. <pb n="p.50"/>
maximus omnium magus est, quo praesente Thallus
diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens
inclinatur.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>eum tamen uos carminibus meis subuersum
dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius
plerique adsunt, quos ex<add>h</add>iberi denuntiastis. possunt dicere
omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum
eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid
ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo
prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum,
medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius
qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum
me fatebor, nisi rus a † de omnium diu ablegatus est
in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita
factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a
nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et
repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit,
ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt
XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod
ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus
solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat.
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus
puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. <pb n="p.51"/>
bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat,
cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo
responsum speret. uelle<add>m</add> hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam
in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis
in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset,
manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu
tuo corruisset.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum
requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae
alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas.
postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare
eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id
factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur
ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina?
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si
magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit,
cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre
et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in
uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile
eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita
spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac
multo plus ad caducos<del>e</del> consternendos figulus ualet quam <pb n="p.52"/>
magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego
non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic
piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad re<add>li</add>gionem
refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius
fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius
quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et
murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam
spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint
aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui,
tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio
enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut
producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens,
ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus
confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet
ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid
cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid <add>di</add>dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, <pb n="p.53"/>
dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid
expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine
tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum
uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si
forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros
habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex<add>h</add>ibui ad
aliquid utere.</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>aut cur sisti postulabas tantam familiam?
magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui
accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo
aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est
et magicum est? alterum horum fatearis necesse est,
aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim,
aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata,
iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum
inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam
tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris
abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata,
cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci
adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen
rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi
sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui
familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis <pb n="p.54"/>
tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an
ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>Mulierem etiam liberam perductam ad me domum
dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus
sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse.
ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit
tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo
mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra
passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent
et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem
nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime,
quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero,
necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen
sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam
mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti
tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit
incantandi. responderunt: <q>ut mulier rueret.</q>
                  <q>quid deinde?
mortua est?</q> inquis. negarunt. <q>quid ergo dicitis? quod
Apulei commodum, si ruisset?</q> ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum
rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri,
facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos
nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum
negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum
et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur,
quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti
reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, <pb n="p.55"/>
si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque
incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et
ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi,
Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam
purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti
neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid
dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim
admonendus es mihi, non docendus.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, <add>is</add> igitur
postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina
prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates,
uuida et frigida et h<del>i</del>is duae aduorsae, non congruant; id
adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco
demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio,
quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen
specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et
ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus
mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et
turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum
incitamenta sunt.</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>quorum e numero praecipuast materia
morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in
humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit
et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida <pb n="p.56"/>
et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis
prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit,
numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita
et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein
ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione
pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et
obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum
potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut
etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino
mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et
comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci
<foreign xml:lang="grc">ἱερὰν νόσον</foreign>, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui
pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus
causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<add>n</add>dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset
mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata,
aures sonorae. <del>et</del> ceterum, quod dexterae auris crebriores <pb n="p.57"/>
tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus
adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus
spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini
succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum
reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat,
eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim
Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere;
est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus
tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus
conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut
senium more ceterorum serpentium temporibus statutis
exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio
an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis
aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis
gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione
qui adduxit ad <add>me et</add> mea ratiocinatione recte factum
esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis
esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus
caducas calumnias intendisse.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius <pb n="p.58"/>
caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam
mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum,
quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te
duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum
cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi
quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus
oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu
patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans
peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta
uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum
pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen
accusas ut nocentem.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis
nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari<add>s</add>. ais enim
me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse
te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo
tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia
ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur?
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci
iudice egisti: <q>habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta
apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint,
iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod
dico, quia id dico quod nescio.</q> o pulchra argumenta
et aperte crimen reuincentia. <q>hoc fuit, quoniam quid <pb n="p.59"/>
fuerit ignoro.</q> solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam
illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus
es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne
is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu
de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum
habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant
conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo
saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret
sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae
res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed
enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam
auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui
indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus
non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses,
quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p>Tibi adeo permitto, finge quiduis, <del>r</del>eminiscere, excogita,
quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum <pb n="p.60"/>
aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia
sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas,
ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud
bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et
incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles,
dicas: <q>quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares
potissimum deposuisti?</q> itane est, Aemiliane? sic accusas,
ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
<q>quam ob rem piscis quaeris?</q>
                  <q>cur aegram mulierem inspexisti?</q>
                  <q>quid in sudario habuisti?</q> utrum tu accusatum
an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae
dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod
ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc
quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui
nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi,
omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic,
ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino
egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces
in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus
es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum
aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies
me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem
similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, <pb n="p.61"/>
id omne eodem argumento magicum dicetur aut
e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur,
quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam
quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et
interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino
positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani
possim negare ac, <add>si</add> maxime fuisse concedam, tamen
habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si
dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar,
nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui
uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum
repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario
obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.</p><p>Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. eorum
quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus
sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico.
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid
domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite
ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos
ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga <pb n="p.62"/>
deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc
ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam
ueneram p<del>l</del>ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem
ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea
disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus
manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione
Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis,
si qui forte meminit, huius loci principium.—audisne,
Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.—</p><p>Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla
memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium
quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea
lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis
uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae
scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini
seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui
et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed
opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio
nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi
habere res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oe<add>e</add>nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit,
nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, <pb n="p.63"/>
nefas habet adorandi gratia<del>m</del> manum labris admouere.
iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt,
segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit;
nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut
lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor?
negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius
aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et
animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob
deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego
hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors
anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum
uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa
et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius
sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima
uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium
mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego
adseruem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo
animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem <pb n="p.64"/>
criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad
testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et
desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna
sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi
mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam
in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo
et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non
inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii
nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum,
fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria
hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem
fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit
idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim
cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque
Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste
summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad
eum Alexandria<add>m</add> uini aura quam fumi perueniret.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p>intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante <pb n="p.65"/>
horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc
modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum
suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi
in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo,
quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani
nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere
uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum
istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi
cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et
perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino,
hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset
aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum
habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet,
eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est ueri
simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus
Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est
eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus
ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius
quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi
plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non <pb n="p.66"/>
insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine
et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio
dando discedere longius a culina.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus
ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus
remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est,
ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae
cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio
foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam
nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic
Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius
testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam
dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia
cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non
quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub
oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria<add>mine</add> sibi temperare,
ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus
de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu
de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis
barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, <pb n="p.67"/>
rictum <add>latum</add>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum
tremorem, ructus<add>s</add>piram<add>en</add>. patrimonium omne iam pridem
abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest,
nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen
numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam
temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum
potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui
merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum
damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est
in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod
eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem
suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque,
Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum
pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus
est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam
sunt <add>in</add>solita audacia et importuna impudentia praediti
tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, <pb n="p.68"/>
—nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice
timerem, sed ut ne impunitum foret <add>Crasso</add>, crassum
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>