<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim
tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus
quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt
plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere
interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in
piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius
esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui
illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus
docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem
sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia
fit, criminosum est. <q>at enim</q> inquit <q>piscem cui rei
nisi malae proscidisti, quem tibi Themis<del>c</del>on seruus attulit?</q>
quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis
omnium animalium, de situ earum de<del>ni</del>que numero <pb n="p.46"/>
de<del>ni</del>que causa conscribere ac libros <foreign xml:lang="grc">ἀνατομῶν</foreign> Aristoteli
et explorare studio et augere. atque adeo summe miror
quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam
plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim,
praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo
ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et
instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum
et magnificum debere, si qu<add>o</add> eat, in primori fronte
animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem
marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum
etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius,
quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis
reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera
exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum
suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod
Aristoteles si <add>scisset, n</add>umquam profecto omisisset scribto
prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo
corculum situm pro maximo memorauit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>