<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam
temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae
meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire,
neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an <add>de</add> diis immortalibus matri et patri
credere? Q. Ennius hedyphagetica <del>a</del> uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose
cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
<quote rend="blockquote"><lb/>Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
<lb/>mures sunt Aeni, asp<del>e</del>ra ostrea plurima Abydi<del>mus</del>. <pb n="p.44"/><lb/>Mytilenae est pecten C<add>h</add>aradrumque apud Ambraciae sus.
<lb/>Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
<lb/>apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
<lb/>Surrenti t<add>u</add> elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
<lb/>quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup<del>p</del>remi
<lb/>(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
<lb/>melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. <pb n="p.45"/>
                     <lb/>polypus Corcyrae, caluaria pinguia <add>a</add>carnae,
<lb/>purpura<del>m</del>, mu<del>r</del>riculi, mures, dulces quoque echini.
</quote>
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat,
nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar,
qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis
et elegantibus uocabulis conscribo.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>