<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras
apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni
cuiusque eorum generis feminae subent<del>ant</del>, mares suriant,
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum
et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci
<foreign xml:lang="grc">ζῳοτόκα</foreign> et <foreign xml:lang="grc">ᾠοτόκα</foreign>—et, ne <add>o</add>perose animalium genitum
pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed
in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad
eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum me<add>morabiles res et</add> cognitu raras, tum nomina
etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis <pb n="p.43"/>
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel
dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec
pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera
animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta
igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: <foreign xml:lang="grc">σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια,
λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικά</foreign>—possum etiam pergere; sed non est operae in
istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera.
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>