<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>'Pisces' inquit <q>quaeris.</q> nolo negare. sed, oro te,
qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror
quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli
pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum?
hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis
uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, <pb n="p.34"/>
ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis
brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi
forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur
pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa
nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad
hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas
mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram
liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
<quote rend="blockquote"><lb/>falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
<lb/>pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
<lb/>quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
<lb/>et matri praereptus amor.</quote>
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis
attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis
squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo
extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille
pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi
etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima,
et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa
repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae <pb n="p.35"/>
epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam
poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent
qui Laeuium legere:
<quote rend="blockquote"><lb/>philtra omnia undique eruunt:
<lb/>antipathes illud quaeritur,
<lb/>trochiscili, ung<add>u</add>es, taeniae,
<lb/>radiculae, herbae, surculi,
<lb/>saurae inlices bicodulae,
<lb/>hinnientium dulcedines.
</quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>