<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente
tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia
simul promere et utraque tamen reprehendere? at non
contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem,
carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut
deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere,
apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin
ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus
flaccet, strepitu uiget?</p><p>Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod
ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula
exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento,
sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit
in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet
quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.</p><p>Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua <pb n="p.29"/>
magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen,
sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere
leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem
magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat,
quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae
imbuant—uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum,
Maxime, recognosce: <foreign xml:lang="grc">δὶς ἑπτὰ δὲ γενόμενον ἐτῶν τὸν παῖδα
παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγοὺς ὀνομάζουσιν· εἰσὶν δὲ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες
ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καὶ ὁ δικαιότατος καὶ ὁ
σωφρονέστατος καὶ ὁ ἀνδρειότατος. ὧν ὁ μὲν μαγείαν τε
διδάσκει τὴν Ζωροάστρου τοῦ Ὠρομάζου· ἔστι δὲ τοῦτο
θεῶν θεραπεία·
διδάσκει δὲ καὶ τὰ βασιλικά.</foreign> </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>