<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et
Gaetuliae in ipso confinio mei<add>s</add> scriptis ostendistis, quibus
memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente
publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non
uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus <pb n="p.27"/>
quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac
Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione
uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate
soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe
illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit
et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et
sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis
extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis
addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando
non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores?
apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est,
apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi,
quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem
munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum
militum nouo conditu<del>s</del> splendidissima colonia sumus, in
qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p.,
exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener
pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa
protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas,
potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte
non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer. <pb n="p.28"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>