<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>sed finge
haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna
diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine
homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus
uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si <pb n="p.24"/>
uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor
pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio
dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod
uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco,
leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror
et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus
quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas
expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est
infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut
ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim
similiter etiam in ista uitae humanae tempestate<del>s</del> leuia
sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum
sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit,
eum esse deo similiorem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>