<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? an tibi
Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam
paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem <pb n="p.22"/>
sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra
es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae
censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque
diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam
ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia
praependens impedit et praecipitat. etenim <add>in</add> omnibus
ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem
supergreditur, <del>h</del>oneri potius quam usui exuberat. igitur et
inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam
copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus
eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico
cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas
administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad
argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color
paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulata<add>m</add>, sed uere fungimur?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>