<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula,
uel uda uel suda soli, uidere? quibus praeter ista quae
dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis
quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur,
<add>in</add> tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra
in cauis auctiora; ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat <pb n="p.18"/>
penitus, tum foras exerat; cur caua specula, si exaduersum
soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat
ut arcus in nubibus uarie, duo<del>s</del> soles aemula similitudine
uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat
uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni
quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo
et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses,
mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum
a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.</p><p>At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum
iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater
esses ignoraui et adhuc <add>h</add>ercle non satis noui. id adeo
factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo
occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore
obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam
cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere
quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usu
uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato
atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem <pb n="p.19"/>
modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam,
facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>