<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:103</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:103</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><q>hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui?</q> quin igitur addis; <q>reum
magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?</q> sed quid
deinde? <q>plurimorum maleficiorum et manifestissimorum.</q>
                  <pb n="p.113"/>
cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum
de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera
an binis uerbis respondeam. <q>dentes sp<add>l</add>endidas:</q> ignosce
munditiis. <q>specula inspicis:</q> debet philosophus. <q>uersus
facis:</q> licet fieri. <q>pisces exploras:</q> Aristoteles docet.
<q>lignum consecras:</q> Plato suadet. <q>uxorem ducis:</q> leges
iubent. <q>prior natu is<add>ta</add> est:</q> solet fieri. <q>lucrum sectatus es:</q> dotalis accipe, donationem recordare, testamentum
lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes
refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum
etiam maledictis procul a culpa <del>philosophiae</del> tutus sum,
si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior
est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem
pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum
securus existimationem tuam reuereri quam potestatem
uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a<del>c</del>
procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.</p><p>Dixi. <pb n="p.114"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>