<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:102</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:102</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p>Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur
ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut
ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam
potius quam a<del>m</del>mpla<add>m</add> diceret? o praeclara carmina.
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam
penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? <pb n="p.112"/>
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis
condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita,
mihi <add>nihil</add> quicquam impertiret? o graue ueneficium
dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod
irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam
me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis
cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam
non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et
iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum
iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condem<del>p</del>nandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui
uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est
quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis ad<del>h</del>ortum,
quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat?
negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae
dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum
etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris <del>h</del>ostenditur.
quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid
tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine
priuigni mei form<del>orm</del>atum:</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>