<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.9-9.pr.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.9-9.pr.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="pr" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia
fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod exponam, videtur esse expressum. nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum
auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam
fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam
et aurum ad sacomam adpendit redemptori. is ad tempus
opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam pondus coronae visus est praestitisse.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id
coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de
eo cogitationem. tunc is, cum haberet eius rei curam,
casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet,
animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum
aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem
explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit
gaudio motus de solio et nudus vadens domum <add>uni</add>versis
significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat <foreign xml:lang="grc">eu(/rhka eu(/rhka</foreign>.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas
aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et
alteram ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad
summa labra implevit aquae, in quo demisit argenteam
massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est,
tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus
factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, 
quo prius fuerat, ad labra aequaretur. ita ex eo invenit,
quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Cum id expertus esset, tum auream massam
similiter pleno vaso demisit et ea exempta, eadem ratione
mensura addita invenit ex aquae numero sextantum minore,
quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa
esset quam argenti. postea vero repleto vaso in eadem
aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in
corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo,
quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>