<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.13-9.pr.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.13-9.pr.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="pr" subtype="chapter"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a
mathematicis rebus hominibus invenerunt. itaque cum in
ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus
maxime sunt suspecti. alius enim alia ratione explicaverunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae
eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Itaque Archytas cylindrorum descriptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem
explicaverunt. cum haec sint tam magnis doctrinarum iucunditatibus animadversa et cogamur naturaliter inventionibus singularum rerum considerantes effectus moveri,
multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum
natura volumina et eius commentarium, quod inscribitur 
<foreign xml:lang="grc">*xeirokmh/twn</foreign>, †in quo etiam utebatur anulo signaretur
amolcie est expertus.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores
corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt
praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio
cum suis corporibus senescunt. itaque neque cum maxime
sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium cogitata hominum vitae, prodesse possunt.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus
tribuantur honores, ipsae <del>autem</del> per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae
aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras
eorum posteris cogunt esse notas. itaque, qui litterarum
iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non
in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic
Ennii poetae simulacrum; Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam
figuram eius videntur secum habere praesentem <del>esse</del>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>