<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.7.3-9.7.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.7.3-9.7.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, <hi rend="scp">VIII</hi> sumantur et
signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera <hi rend="scp">C</hi>.
haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo
signo et littera <hi rend="scp">C</hi> per centrum, ubi est littera <hi rend="scp">A</hi>, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro
diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur,
ubi erit littera <hi rend="scp">E</hi> sinisteriore parte et <hi rend="scp">D</hi> ulteriore in extremis lineae circinationis. et per centrum perducendum,
ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem linea a mathematicis dicitur horizon.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Deinde circinationis totius sumenda pars est <hi rend="scp">XV</hi>; et circini centrum conlocandum in
linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis
radius, ubi erit littera <hi rend="scp">F</hi>; et signandum dextra sinistra, ubi
sunt litterae <hi rend="scp">G H</hi>. deinde ab his <add>et per centrum</add> lineae
usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt
litterae <hi rend="scp">I K</hi>. ita erit solis radius unus hibernus, alter aestivus. contra autem <add><hi rend="scp">E</hi></add> littera <hi rend="scp">D</hi> erit, qua secat circinationem linea, quae est traiecta per centrum, ubi <add>est
littera <hi rend="scp">A</hi>; et contra <hi rend="scp">G</hi></add> erunt litterae <hi rend="scp">I</hi> et <hi rend="scp">M</hi>; et contra <hi rend="scp">H</hi>
litterae erunt <hi rend="scp">K</hi> et <hi rend="scp">L</hi>; et contra <hi rend="scp">C</hi> et <hi rend="scp">F</hi> et <hi rend="scp">A</hi> erit littera <hi rend="scp">N</hi>.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Tunc perducendae sunt <foreign xml:lang="grc">diame/trw</foreign> ab <hi rend="scp">G</hi> ad <hi rend="scp">L</hi> et ab <hi rend="scp">H</hi> <add>ad
<hi rend="scp">M</hi></add>. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque <foreign xml:lang="grc">diame/trw</foreign> sunt aeque mediae dividendae,
ubi erunt litterae <hi rend="scp">O</hi> et <hi rend="scp">P</hi>, ibique centra signanda. et per
ea signa et centrum <hi rend="scp">A</hi> lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae <hi rend="scp">Q</hi> et <hi rend="scp">R</hi>. haec
erit linea <foreign xml:lang="grc">pro\s o)rqa=s</foreign> radio aequinoctiali. vocabitur autem
haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem
centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum. 
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam
eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera
<hi rend="scp">S</hi>, in sinisteriore <hi rend="scp">T</hi>. et ab littera <hi rend="scp">S</hi> ducatur linea parallelos
axoni ad extremum <add>dextrum</add> hemicyclium, ubi erit littera <hi rend="scp">V</hi>; et ab <hi rend="scp">T</hi> ad sinistrum hemicyclium item parallelos
linea ducatur ad litteram <hi rend="scp">X</hi>. haec autem paralleloe lineae
vocitantur †locothomus. et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis
radius, ubi erit littera <hi rend="scp">F</hi>; et diducendum ad eum locum,
quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera <hi rend="scp">H</hi>.
e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli
menstrui agatur, qui menaeus dicitur. ita habebitur analemmatos deformatio.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>