<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.5.2-9.6.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.5.2-9.6.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>ad anguis inferius ventris. sub caudam subiectus est centaurus. iuxta
cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius
prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per 
summam caudam cani iungitur. geminos autem minusculus
canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur
minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus
ungula tauri, manu laeva <add>pellem</add> tenens, clavam altera ad geminos tollens.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem. arieti et piscibus cetus est
subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur
<foreign xml:lang="grc">a(rpedo/nai</foreign>. magnoque intervallo introrsus pressus nodus
serentium attingit summam ceti cristam <del>esse fuit</del>. per
speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens
a laevo pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo
simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum
ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri. namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa
meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi
subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent
egressus orientis supra terram. itaque eorum figurationes
propter obstantiam terrae non sunt notae. huius autem
rei index est stella Canopi, quae his regionibus est ignota,
renuntiant autem negotiatores, qui ad extremas Aegypti
regiones proximasque ultimis finibus terrae terminationes
fuerunt.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum 
dispositione, ut sit perspecta, docui. namque ex ea mundi
versatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque aequinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur descriptiones.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>