<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.4.4-9.5.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.4.4-9.5.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper
serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans
mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non
longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus.
eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius
per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est
ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt
arctoe scapularum <add>e regione</add> dorsis inter se compositae
et pectoribus aversae. e quibus minor <foreign xml:lang="grc">kuno/soura</foreign>, maior
<foreign xml:lang="grc">e(li/kh</foreign> a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae
contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>In summo per caudas earum <del>esse dicitur</del> item 
serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet
contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum <add>polum</add> caput eius involvitur. ima
vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque
proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se
attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa
rostrum et capitis tempus dextrum<gap reason="lost"/> item supra
caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus.
insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et
Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae.</p><p>Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum
et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi <del>esse</del>;
nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque
partibus ab natura sunt distributa.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est
inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores
partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus
simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt.
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen
stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum,
ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens. in qua inest corvus; quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>