<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.3.3-9.4.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.3.3-9.4.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus
vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum. e scorpione cum percurrendo init in
sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii,
quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,
brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate
diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno
autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii
longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est 
in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem
cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia.</p><p>Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra
zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Namque septentrio, quem Graeci nominant <foreign xml:lang="grc">a)/rkton</foreign> sive <foreign xml:lang="grc">e(li/khn</foreign>, habet post se
conlocatum custodem. ab eo non longe conformata est
virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella
nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci <foreign xml:lang="grc">protrughth/n</foreign>
vocant; candens autem magis spica eius est colorata.
item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi dedicatus.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat
in summo cornu tauri—ita quae in summo cornu laevo
est, aurigae pedis una tenet partem stella—et adplicantur
aurigae manui haedi, capra laevo umero. tauri quidem et
arietis insuper Perseus—dexterioribus subter currentis
basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis—et manu
dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet
gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Item pisces supra Andromedam ex aequis <del>ventris</del>
ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae.
manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum
est constituta, laeva <add>supra</add> aquilonalem piscem. item 
aquarii supra equi caput est. equi ungulae attingunt
aquarii <add>e regione volucrem. inter Cepheum et Andromedae</add> genua Cassiepia media est dedicata. capricorni
supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos
est sagitta. ab ea autem <add>non longe</add> volucris, cuius
pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva
supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>