<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.7-9.1.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.7-9.1.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens
et oriens ante lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnumquam plures dies in <add>uno</add> signo commorantur, alias celerius ingrediuntur in alterum signum. itaque quod non
aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum cursum. ita efficitur, uti, quod demorentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant
se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam circumitionem.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Iter autem in mundo Mercurii stella ita
pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore
circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur
eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Veneris autem, cum est liberata ab inpeditione radiorum solis, <hi rend="scp">XXX</hi> diebus percurrit signi spatium.
quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur,
cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in
uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo
quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa 
iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Martis vero circiter sexcentesimo octogensimo tertio siderum spatia pervagando pervenit eo, ex quo initium faciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius
percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri rationem. Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra
mundi versationem, circiter <hi rend="scp">CCCLX</hi> diebus singula signa
permetitur, et consistit post annum <hi rend="scp">XI</hi> et dies <hi rend="scp">CCCXIII</hi> et
redit in id signum, in quo ante <hi rend="scp">XII</hi> annos fuerat. Saturni
vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et circiter diebus <hi rend="scp">CLX</hi>, in quo ante tricensimo fuerat anno, in
id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo,
tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior videtur esse.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>