<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.11-9.1.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.11-9.1.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Ei autem, qui supra solis iter circinationes
peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit,
tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur,
doneque <del>cum idem</del> sol de eo trigono in aliud signum
transitionem fecerit. id autem nonnullis sic fieri placet,
quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non
lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis morationibus inpedire. nobis vero id non videtur. solis enim
splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus
est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum
faciant eae stellae regressus et morationes. ergo si tantis
intervallis nostra species potest id animadvertere, quid
ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et 
ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a
fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis
impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti
refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se
regredi in alterius trigoni signum <del>esse</del>.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo
potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit
in his fervoribus retentiones. ergo, quemadmodum id fieri
videatur, exponam. eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus formae lineationibus extenduntur. id autem
nec plus nec minus est ad quintum ab eo signo. igitur si
radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur
neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent. id autem etiam Euripides, Graecorum poeta, animadvertisse videtur. ait enim, quae longius a sole essent, haec vehementius ardere, propiora vero
eum temperata habere. itaque scribit in fabula Phaethonte sic: 
<quote><foreign xml:lang="grc">kai/ei ta\ po/rrw, ta)/gguqen d' eu)/krat' e)/xei</foreign>.
</quote>
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Si ergo res et ratio et testimonium poetae veteris id ostendit,
non puto aliter oportere iudicari, nisi quemadmodum de
ea re supra scriptum habemus.</p><p>Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat cursum. item reliquae stellae, quo maiore absunt
spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae circinationem, celerius <add>pervagari</add> videntur, quod quaecumque earum minorem circinationem peragens saepius subiens praeterit superiorem.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>