<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.6.4-8.6.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.6.4-8.6.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum
ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae <add>e</add> castello conlocentur ad castellum, quod erit in moenibus. fistulae ne minus
longae pedum denûm fundantur. quae si centenariae erunt,
pondus habeant in singulas pondo <hi rend="scp">MCC</hi>; si octogenariae,
pondo <hi rend="scp">DCCCCLX</hi>; si quinquagenariae, pondo <hi rend="scp">DC</hi>; quadragenariae pondo <hi rend="scp">CCCCLXXX</hi>; tricenariae pondo <hi rend="scp">CLX</hi>; vicenariae
pondo <hi rend="scp">CCXL</hi>; quinûm denûm pondo <hi rend="scp">CLXXX</hi>; denûm pondo
<hi rend="scp">CXX</hi>; octonûm pondo <hi rend="scp">C</hi>; quinariae pondo <hi rend="scp">LX</hi>. e latitudine
autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in
rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae. namque quae lamna fuerit digitorum quinquaginta, cum fistula perficietur ex ea lamna, vocabitur quinquagenaria similiterque reliquae.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Ea autem ductio, quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit expeditionem. quodsi caput habeat libramenta ad moenia
montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta,
quemadmodum in rivis et canalibus. sin autem non longa
erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt
perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. cum venerint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum
quam longissimum; hoc autem erit venter, quod Graeci
appellant <foreign xml:lang="grc">*koili/an</foreign>. deinde cum venerit adversus clivum,
ex longo spatio ventris leniter tumescit, <add>ut</add> exprimatur  in altitudinem summi clivi.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras. etiam in ventre colliquiaria sunt facienda, per quae vis
spiritus relaxetur. ita per fistulas plumbeas aquam qui
ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, quod et
decursus et circumductiones et ventres et expressus hac
ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus ad moenia fastigii libramenta.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Item inter actus ducentos non est inutile castella conlocari, ut, si quando vitium aliqui locus
fecerit, non totum omneque opus contundatur et, in quibus locis sit factum, facilius inveniatur; sed ea castella
neque in decursu neque in ventris planitia neque in expressionibus neque omnino in vallibus, sed in perpetua
<add>fiant</add> aequalitate.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>