<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.6.12-8.6.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.6.12-8.6.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Sin autem fontes <add>non sunt</add>, unde ductiones aquarum
faciamus, necesse est puteos fodere. in puteorum autem
fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus
sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae,
quod habet multa variaque terra in se genera. est enim
uti reliquae res ex quattuor principiis composita. et
primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes,
item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum
et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis
obturant eorum naribus spiritus animales; ita, qui non celerius inde effugiunt, ibi interimuntur.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Hoc autem quibus rationibus caveatur, sic erit faciendum. lucerna accensa
demittatur; quae si permanserit ardens, sine periculo descendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis, tunc secundum puteum dextra ac sinistra defodiantur aestuaria;
ita quemadmodum per nares spiritus ex aestu<add>ariis</add> dissipabuntur. cum haec sic explicata fuerint et ad aquam
erit perventum, tunc saepiatur as<add>sa</add> structura, ne obturentur venae.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus
fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut superioribus
locis excipiendae sunt copiae. in signinis autem operibus
haec sunt facienda. uti harena primum purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur ne gravius
quam librarium, calx quam vehementissima mortario mixta,
ita ut quinque partes harenae ad duas respondeant. eorum
fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calcetur vectibus ligneis ferratis.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Parietibus calcatis, in medio
quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum
parietum. hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem,
quae constituta fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia
facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo
salubriorem et suaviorem aquae usum efficient; limus enim
cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus 
conservabit saporem. si non, salem addi necesse erit et
extenuari.</p><p>Quae potui de aquae virtute et varietate, quasque habeat
utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur, in
hoc volumine posui; de gnomonicis vero rebus et horologiorum rationibus insequenti perscribam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>