<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.5.3-8.6.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.5.3-8.6.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Fortasse, qui Archimedis libros legit,
dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod
ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere
schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides,
necesse est, <add>ad</add> extrema capita dextra ac sinistra, cum
librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam; sin
autem proclinatum habuerit regulae canalem, erit ex una 
parte, quae erit altior, non in summis labris aqua; necesse
est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem
curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter
se librata esse. exemplar autem chorobati erit in extremo volumine descriptum. et si erit fastigium magnum,
facilior erit decursus aquae; sin autem intervalla erunt
lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ductus autem aquae fiunt generibus tribus: rivis per
canales structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus. quorum hae sunt rationes. si canalibus, ut structura fiat quam solidissima, solumque rivi libramenta habeat
fastigata ne minus in centenos pedes sicilico. eaeque structurae confornicentur, ut minime sol aquam tangat. cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello
coniunctum ad recipiendam aquam triplex inmissarium,
conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae
intra receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab extremis, in medium receptaculum redundet.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in
balneas †vectigal quotannis populo praestent, ex quibus
tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim
poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones. haec autem quare divisa constituerim, hae sunt
causae, uti qui privatim ducent in domos vectigalibus tueantur per publicanos aquarum ductus.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sin autem medii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit
faciendum, uti specus fodiantur sub terra librenturque ad 
fastigium, quod supra scriptum est. et si tofus erit aut
saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum
aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu
struantur et ita perducatur. puteique ita sint facti, uti
inter duos sit actus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>