<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.4.1-8.5.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.4.1-8.5.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Expertiones autem et probationes eorum sic sunt providendae. si erunt profluentes et aperti, antequam duci
incipiantur, aspiciantur animoque advertantur, qua membratura sint qui circa eos fontes habitant homines; et
si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus
non vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. item
si fons novus fossus fuerit, et in vas corinthium sive alterius generis, quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa
maculam non fecerit, optima est. itemque in aeneo si
ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit,
neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea aqua erit item probata.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Item si legumina in vas cum ea aqua coniecta ad ignem posita celeriter percocta fuerint, indicabunt aquam esse bonam et salubrem. non
etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab
aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit 
speciem, in<add>dica</add>bitur his signis esse tenuis et summa
salubritate.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut
fieri oporteat, explicabo. cuius ratio est prima perlibratio.
libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate,
sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae
libraeque fallunt. chorobates autem est regula longa circiter pedum viginti. ea habet ancones in capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad
normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a
cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad
perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est
conlocata aeque, tangendo aeque ac pariter lineas descriptionis indicant libratam conlocationem.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint certam
significationem facere, tunc habeat in superiore parte
canalem longum pedes <hi rend="scp">V</hi>, latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua
canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item
eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur, quantum habuerit fastigii.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>