<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.9-8.3.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.9-8.3.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Id autem non est mirandum; nam crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri. cum ergo per bituminosam terram
vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra
terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen. etiamque
est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et
Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis
sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta,
ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae
autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprietate.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet
aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas
fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum
crusta lapidea. ita quotannis dextra ac sinistra margines
ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his crustis in
agris saepta. hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod
in îs locis et ea terra, quibus <del>is</del> nascitur, sucus subest
coaguli naturae similis; deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Item sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer
amari, ut in Ponto est flumen Hypanis. <add>is</add> a capite
profluit circiter milia <hi rend="scp">XL</hi> sapore dulcissimo; deinde, cum
pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia <hi rend="scp">CLX</hi>, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus. is cum in eum
influit, tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram,
ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaracam
fodiunt, ea aqua manando perficitur amara.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim
radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non
ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus,
uno genere essent in omnibus locis et regionibus omnium
sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia
Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis
Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque procreari. quae non aliter
possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus
saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam
egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui <add>in</add> fructus saporem.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>