<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.5-8.3.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.5-8.3.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per
alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores.
ubi vero aurum, argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi,
sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae calidae
sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum
in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit
et artus, eos durat inflando. igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos
aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis 
et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Aquae autem species est, quae cum habeat non satis perlucidas<gap reason="lost"/> et ipsa uti flos natat in
summo, colore similis vitri purpurei. haec maxime considerantur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus
in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e
quibus bibit nemo propter eam causam, sed lavationibus
et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita
vitant eorum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod
omnino aliud genus aquae non reperitur, nisi quod Cibdeli habeant; itaque in ea civitate aut omnes aut maxima
parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso
flumen est nomine Cydnos, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas
proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a
fonte cum est progressum, dividitur in duas partes; quae
pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem
sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte
per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet
saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem
et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt
salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem
et aliis pluribus locis et fontes et flumina <add>et</add> lacus, qui
per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo
fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae,
flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab
ipsa aqua unguntur. similiter Aethiopiae lacus est, qui
unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui 
sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item
Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti
scobe citreo; quo oleo etiam pecora solent ungere. Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt,
qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. Babylone lacus amplissima magnitudine, qui <foreign xml:lang="grc">li/mnh a)sfa/ltitis</foreign>
appellatur, habet supra natans liquidum bitumen; quo
bitumine et latere testaceo structum murum Samiramis
circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque
Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt
bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>