<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.17-8.3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.17-8.3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Item Alpibus in Cottii regno est aqua, ex qua qui gustant,
statim concidunt. agro autem Falisco via Campana in
campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium
et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia
apparent.</p><p>Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis
pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer
et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes 
venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus
et concrescentia offenderunt. quare autem discutiantur ex
acidis eae res, sic possumus animadvertere. ovum in aceto
si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur. item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter curatum si
fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non
minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest
per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto
sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum has res ante
oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus
ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e
natura rerum similiter posse curari.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum
est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti. Aequiculis autem in Italia et in
Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>