<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.1-8.3.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.3.1-8.3.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus
profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est suavis, uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur. haec autem ab natura perficiuntur his rationibus.
cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis
excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra
se; item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et
ita, si qui in îs locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae
nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis
penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per
longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt
supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in
Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis
locis similibus. hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur
aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus,
et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes
egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti, sed <add>grumis</add>
aut saxis continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Itaque qui putant se altitudine, qua sunt grumi, capita fontium posse habere, cum aperiunt fossuras latius, decipiuntur. namque uti aeneum vas non in summis labris plenum
sed aquae mensurae suae capacitatis habens <add>e</add> tribus duas
partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem
propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum
locum residit: ad eundem modum ea capita fontium cum
sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae
bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per
raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in
libramenti proprietatem.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Omnis autem aqua calida ideo <del>quod</del> est medicamentosa, quod in pravis rebus percocta aliam virtutem recipit
ad usum. namque sulphurosi fontes nervorum labores
reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e corporibus umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris
vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam
membrorum curationem. bituminosi autem interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>