<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.2.6-8.2.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:8.2.6-8.2.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita
fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad
septentrionem. primumque in India Ganges et Indus ab
Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae
item Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis;
Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpis Timavos et
Padus; Italia Tiberis; Maurusia, quam nostri Mauretaniam
appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum
Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex 
lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur,
circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum
regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina
Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes
ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem
pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur,
quod ex altera parte montis Atlantis alia capita item profluentia ad occidentem Oceanum <add>petunt</add>, ibique nascuntur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere
Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti
solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes
crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora
inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut
aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum. tunc enim permutantur <add>et</add> aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram. ideo diutius non potest
permanere, sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem
et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et
commixtus est propter naturae raritatem. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>