<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="99" subtype="section"><ab>“ego sic semper et ubique vixi, ut
                        ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” <gap reason="lost"/>
                        profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam:
                        neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen
                        operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem
                        scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine
                        cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi
                        aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
                        Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas
                        praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam
                        osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel
                        sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium
                        impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit
                        “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et
                        Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis
                        iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter<note>liter <hi rend="italics">Buecheler:</hi> alter.</note> compono et adoratis sideribus intro
                        navigium <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.200"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>