<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:98</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:98</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="98" subtype="section"><ab> At non servus publicus tam
                        languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque
                        etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et
                        reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem
                        poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni;
                        iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem
                        meritissima proditione<note>proditone <hi rend="italics">Richard:</hi>
                            propositione.</note> monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne
                        morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses
                            perditum<note>perditum <hi rend="italics">Jacobs:</hi> proditum.</note>
                        ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum.
                        Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam
                        credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita
                        sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus
                        salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens
                        Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne
                        deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum
                        rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas
                        errarem” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo
                        madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo
                        suo laceratam mutavit<pb xml:id="p.198"/> vestem, amplexusque iam mitigatum
                        osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime,
                        in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me
                        solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium
                        scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>